[269] EPISTOLA LXIX. Ornatissimo Viro & fratri charissimo D. HENRICO CORPUTIO, Fideli ac pio Ecclesiastae in Ecclesia Dordracensi. Dordracum. S. Pudet me profecto, pudet, mi frater non mediocriter quod tamdiu literarum tuarum argumento respondere distulerim; sed in causa fuerunt duo in quae pro humanitate tua rejicies culpam, tum quod sero mihi a te fuerunt, redditae; tum quod plerumque tempus, ex quo ad me fuerunt allatae, in migratione occupavi. Iam enim Neustadium ad Professionem revertimus, cui adsit & benedicat DOMINUS. In posterum spero commodius & saepius alter alterum literis compellabimus. De Principis Aurasiorum restitutione tam libenter audivimus, quam dolenter acceperamus vulnus. Ego Principissae scribo verbum unum aut alterum ad quam, si placet curabis perferri. Leidensis negotii me miseret; & graviter metuo ut amplius serpat malum, adeo diffido ingeniis dogmata falsa haurientibus avidissime & rapientibus omnia ad libertatem carnis. Id vero spectaculum est tum Satanae, tum adversariis omnibus gratissimum, quod hic bonos plurimum afficit & (ut cum Paulo dicam) me urit assidue. DEUS pro infinita sua misericordia tanto vulneri medeatur propter nomen suum. Ego & uxor, quid agatis, cupimus cognoscere, & si quos ex tuis liberis huc ad nos placeret transmittere praestaremus quicquid ad educationem & institutionem liberalem putares pertinere. Tu cogitabis & si qua in re operam nostram desiderabis certiorem me facies. Quod mones, a nonnullis non bene accipi, quod scribo, SPIRITUM SANCTUM esse communionis Illius augustissime DEI cum catholica Ecclesia instrumentum, rem facis gratissimam. Itaque exponam paucis sententiam meam, quam viris bonis spero facturam satis. Ac primum quidem statuo, quid quomodo dicatur, cum in omnibus rebus videndum esse tum in hac maxime, in qua versatur tota Salutis nostras ratio. Quamobrem Basilii verba ad Nasiansenum scribentis praemitti opus est; Non eram nescius, inquit, cum scriberem humanitati tuae omnem sermonem & vocem, qua de DEO habetur, cum inferiorem esse dicentis cogitatione, tum exspectatione desiderioque ejus, qui quaerit & consulit; quia nescio quomodo est a natura comparatum, ut sermo cogitatis verbis serviat infirmius. Si igitur infirma est nostra cogitatio; lingua vero cogitatione infirmior, quid nos sperare oportet in dicendo! nonne paupertatem orationis accusare? Non potuit tamen propterea silentio praeteriri quaestio. Si enim prompte non exposueris de DEO responsa amantibus DEI, proditionis est periculum . Haec Basilius, quae ad totum illud scriptionis genus, quod institui accommodare merito possumus. Iam ut ad rem veniamus? scimus & pariter credimus in Sancta Trinitate singularia esse Patris opera intus, alia Filii, alia Spiritus Sancti, Patrem gignere, Filium gigni a Patre, Spiritum Sanctum ab utroque procedere, illud praeterea scimus quaecunque opera DEUS extra solet perficere, ea communiter a Sancta Trinitate perfici, id est, DEUM PATREM, FILIUM & SPIRITUM SANCTUM, DEUM unicum, creare, conservare, administrare, redimere, salutem dare, judicare, &c. Sed in hoc tamen operum genere, etsi proprie Personarum trium commune est, non improprie tamen diverse respectu, aliud Patri, aliud Filio, aliud Spiritui Sancto tribuitur, ut cum Pater Creator, Filius Redemptor, Spiritus Sanctificator appellatur. Nam Creator est quidem DEUS Pater, Filius & Spiritus Sanctus. Sed Pater suo & singulari modo Creator est, & sic de caeteris. Nempe discrete Causarum ordine, ad quas si attendamus, Pater est caussa efficientissima, Filius est materia, Spiritus Sanctus est instrumentum, sed •ουσιωδες• seu essentiale. Finis est gloria DEI PATRIS, FILII & S. SPIRITUS. Instrumentum essentiale nomino quod non est adscitum aliunde, sed ipsum est essentia DEI; nam brachium aut manus est essentiae hominis, sed tamen ab ipsis Philosophis •οργανον των οργανων• appellatur. Cum autem Spiritui Sancto proprie illud tribuatur, quod est •τελειωτης• sive •τελεσιουργος• (ut a Nazianzeno & Chrysostomo persaepe dicitur) id est Perfector & Perfectificus (sic enim liceat loqui) hinc effectorem •αυτεξουσιον μεταφορικως• atque liberrimum a Patre & Filio procedentem voco Patris & Filii instrumentum, quia per illum Pater & Filius perficiunt suam communionem cum Ecclesia sua; essentiale, inquam, instrumentum, quo Pater & Filius, tanquam brachio aut manu perficiunt opus suum; nam in scriptura quoque manus dextera & brachium Domini (id autem instrumentum essentiale est) appellatur; quae nomina amplitudini quidem Spiritus non satisfaciunt, sed tamen •θεοπρεπως• enuntiari oportet & accipi. Ac manum quidem & dexteram & brachium DEI appellari viderunt omnes; Ambrosius in I. Corint. August. in Psalmos. Basilius in Apologia ad Caesarienses, & alii. Haec autem •θεοπρεπως•, id est convenienter DEO oportere accipi, tum iidem docuerunt, in primis vero Basilius ad Amphilochium; & contra Eunonium maxime, tum illa principia docent Dialecticae, qua copiose persequitur Nazianzenus in oratione de Spiritu Sancto; Nos, inquit, offensam hanc tibi diluemus, philosophantes paululum de rebus atque nominibus, idque maxime ex scripturae consuetudine. Rerum aliae non sunt & dicuntur tamen; alia, sunt, nec dicuntur; aliae sunt & dicuntur simul. Horum demonstrationes a me desideras? Paratus sum exhibere. Dormit in Scriptura DEUS & vigilat, & irascitur & ambulat, & thronum habet Cherubinorum. Ecquando fuit infestus perturbationibus? Quando corpus DEO audivisti tribui? Fingitur autem hoc quod non est: nam quoad ejus a nobis fieri potuit, a rebus nostris divinat nominamus, &c. Habes, mi frater, quae ad argumentum istud videntur satis: non mihi qui per aenigma tantum res adeo celsas videre possum, ab omnibus peto condonari si per aenigma de iis loquutus sum. Divinius quidem certe si possem loquuturo. Caeterum non dissimulabo fratres Genevenses & alios quosdam inique tulisse quod de Electionibus scribens, videar Ecclesiis Gallicis quodammodo facere praejudicium, cum tamen Aureo Apostolorum Seculo rationem illam in usu fuisse fateantur. Causam, quae ipsos impellat video: sed ea tantum apud me non potest, ut ab exemplis Apostolorum discedam. Omnino inter nos convenit, si bene expendatur Scriptum: Sed tamen ut ipsis satisfacerem cum secundo edetur liber, haec statui adjicere. Pag. CXXXVII. post haec verba, Clara voce pronuntiarentur, addo, a praeeunte Presbyterio, totove Conventu. Pag. CL. post in Ecclesiis omnibus, addo, Priscam illam Sanctimoniam & pacem colentibus. Pag. CLII. post, demonstravimus; addo, aut Presbyterio (prout non infeliciter Ecclesiae DEI non paucae fiunt) res tota permittatur integro Ecclesiae jure. Haec satis ostendunt me non ordinem Ecclesiarum receptum, sed Principum ut Magistratuum auctoritatem in res Ecclesiasticas involantem oppugnare. Vides ut me raptim iis scribentem abripiunt. Et excurrit calamus festinanti. Plura ut scribam vetat acceleratio. Ego & uxor te, sororem, liberos, fratres, amicos communes nostros officiosissime & ex animo salutamus. Otterburgo discessi ante dies XV. Sed omnia sunt adhuc indigesta in aedibus. Liberis bene est. DEUM oro ut tibi, tuis & Ecclesiae toti bene sit adversus tot tantasque impendentes procellas, quae Christianitati non parum minitantur. Iterum Vale. Neustadio die Martis, XXII. Maji. MDLXXXII. Tuus FR. IUNIUS. |